monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 7, 9
Non opus est tibi magna impensa ad sustinendum patrem; [magna omnia sunt] tu mecum alimenta partire. nolo me tam bene alas, quam ego te alui. Nolo ignoscas mihi; quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar: posce flagella, scinde rugas, usturos subice ignes, emeritam hanc pau(perta)tem, quae tantum in contumeliam suam spirat, quia extingui non potest, exure. si parum est, fac quod ais ne piratas quidem fecisse: manus praecide. exhibeo tibi: hae sunt illae, quae quidlibet scribunt. Ubi est gladius tuus? stringe. tyranno licuit vulnere mori, adulter uno ictu breviter confectus est: pater te pro beneficio similem sortem rogo. Ne tu quidem apud piratas famem timuisti; neminem tyrannus sic torsit.